monumenta.ch > Plinius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 56
{XI} neque ex ophite columnae nisi parvae admodum inveniuntur. duo eius genera: molle candidi, nigricantis durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati et serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a quibusdam praecipue laudatur ex iis quem tephrian appellant a colore cineris. vocatur et Memphites a loco, gemmantis naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda sint aut secanda, ex aceto inlini; obstupescit ita corpus nec sentit cruciatum.